Oncle Fétide
2006-06-10 09:27:36 UTC
Scène : Créon, Médée.
Creo Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
nondum meis exportat e regnis pedem?
molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
cui parcet illa quemue securum sinet?
abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam: precibus euicit gener.
concessa uita est, liberet fines metu
abeatque tuta.-fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit.-
Arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. regium imperium pati
aliquando discat. Vade ueloci uia
monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe.
Me. Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
Cr. Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
Me. Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
Cr. Aequum atque iniquum regis imperium feras.
Me. Iniqua numquam regna perpetuo manent.
Cr. I, querere Colchis. Me. Redeo: qui auexit, ferat.
Cr. Vox constituto sera decreto uenit.
Me. Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
Cr. Auditus a te Pelia supplicium tulit?
sed fare, causae detur egregiae locus.
Me. Difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
sceptris superbas quisquis admouit manus,
qua coepit ire, regia didici mea.
quamuis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa supplex sola deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
auoque clarum Sole deduxi genus.
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet,
palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quidquid exterret cohors
inclusa ripis uidua Thermodontiis,
hoc omne noster genitor imperio regit.
generosa, felix, decore regali potens
fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
qui nunc petuntur. rapida fortuna ac leuis
praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
confide regnis, cum leuis magnas opes
huc ferat et illuc casus-hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
prodesse miseris, supplices fido lare
protegere. Solum hoc Colchico regno extuli,
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achiuae gentis et prolem deum
seruasse memet. munus est Orpheus meum,
qui saxa cantu mulcet et siluas trahit,
geminumque munus Castor et Pollux meum est
satique Borea quique trans Pontum quoque
232summota Lynceus lumine immisso uidet,
pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
uobis reuexi ceteros, unum mihi.
Incesse nunc et cuncta flagitia ingere:
fatebor; obici crimen hoc solum potest,
Argo reuersa. uirgini placeat pudor
paterque placeat: tota cum ducibus ruet
Pelasga tellus, hic tuus primum gener
tauri ferocis ore flagranti occidet.
[fortuna causam quae uolet nostram premat,
non paenitet seruasse tot regum decus]
quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
hoc est penes te. si placet, damna ream;
sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo:
talem sciebas esse, cum genua attigi
fidemque supplex praesidis dextra peti;
terra hac miseriis angulum et sedem rogo
latebrasque uiles: urbe si pelli placet,
detur remotus aliquis in regnis locus.
Cr. Non esse me qui sceptra uiolentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem uideor haud clare parum
generum exulem legendo et adflictum et graui
terrore pauidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aeuo grauem
patrem peremptum queritur et caesi senis
discissa membra, cum dolo captae tuo
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoues,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminauit, afuit ferro manus
proculque uestro purus a coetu stetit.
Tu, tu malorum machinatrix facinorum,
cui feminae nequitia, ad audendum omnia
robur uirile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
tecum aufer herbas, libera ciues metu,
alia sedens tellure sollicita deos.
Me. Profugere cogis? redde fugienti ratem
uel redde comitem-fugere cur solam iubes?
non sola ueni. bella si metuis pati,
utrumque regno pelle. cur sontes duos
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas
docet maritus coniuges, non est meum:
totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.
Cr. Iam exisse decuit. quid seris fando moras?
Me. Supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.
Cr. Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
Me. Per ego auspicatos regii thalami toros,
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna uaria dubia quos agitat uice,
precor, breuem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
fortasse moriens. Cr. Fraudibus tempus petis.
Me. Quae fraus timeri tempore exiguo potest?
Cr. Nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
Me. Parumne miserae temporis lacrimis negas?
Cr. Etsi repugnat precibus infixus timor,
unus parando dabitur exilio dies.
Me. Nimis est, recidas aliquid ex isto licet;
et ipsa propero. Cr. Capite supplicium lues,
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo.-Sacra me thalami uocant,
300uocat precari festus Hymenaeo dies.